1 - 10 a 100
Ne tamen vel sic nimis, ut solent, se efferant, qui unius Chemiae cultu omnem Medicae Sapientiae thesaurum se possidere vani jactant! Enimvero plura in nobis, sani vigeamus, vel langueamus aegri, fieri ex communibus illis liquorum proprietatibus, quas sibi sumserunt expendendas Geometrae, quam ex insitivis, dubiis, et arte Chemicorum factis plerumque, pervulgato palam documento est.
Item obsides & fideiussores constitui Guienisium de Castro Novo, Vgonem d'Aj, Bo. de Bolzanis, Vmber. de Castro Novo, Vmber. de Castro Boc, Ar. de Castro Boc, sub tali scilicet condicione quod si quis de predictis obses vel fideiussor interim decesserit, ad commonicionem prioris vel alicuius canonici de Burgo eque idoneus infra mensem sibi restituatur.
Matres familiae de muro vestem argentumque iactabant et pectore nudo prominentes passis manibus obtestabantur Romanos, ut sibi parcerent neu, sicut Avarici fecissent, ne a mulieribus quidem atque infantibus abstinerent: nonnullae de muris per manus demissae sese militibus tradebant.
Interrogatus ubi, per quem, qualiter et quando receptus fuerat, respondit se in magna capella Parisiensis domus Templi fuisse receptum, in vigilia Pasche, erunt viginti anni et ultra, ut sibi videtur, per fratrem Johannem de Turno, quondam thesaurarium tunc Templi Parisiensis, presentibus fratribus P. de Torta Villa levatore redituum et censuum dicte domus Templi, Nicolao Flamengi tunc preceptore de Latigniaco Sico, et aliis de quorum nominibus non recordatur, per hunc modum.
Postmodum ad honorem Dei et beate Marie et omnium Sanctorum, et ex parte Pape et potestate sibi concessa a Magistro et de voluntate dictorum fratrum, dictus receptor dixit quod recipiebat eum et associabat ad participacionem bonorum ordinis, et imposuit sibi mantellum, et ipse et astantes fuerunt osculati eum in ore.
Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis suis, quod jaceret cum pannis lineis una cordula cinctus, et qualiter regeret se in ordine. Quo facto, dictus receptor dixit ei: Vade, fatue, confitearis.
Juravit ordinem non exire pro meliori vel pejori. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos; nec audivit dici quod carnaliter commiscerentur, nec quod haberent ydola; nec quod cordula sibi tradita tetigerit capita ydolorum. Non fuit ei inhibitum quod non confiteretur nisi fratribus ordinis.
Homo spiritalis non judicat de sacra Scriptura, etiamsi aliquid ibi non luceat, 269. De his judicare dicitur, in quibus habet potestatem corrigendi, 270. Homo sine Deo nihil sibi est nisi Dux in præceps, 46. Homo grande profundum, cujus capilli magis numerabiles sunt quam affectus, 57. Est aliquid hominis, quod nec ipse scit spiritus hominis, qui in ipso est, 171.
Requisitus si alias fuerat examinatus in facto Templariorum, respondit quod sic, per episcopum Aurelianensem, et quod reconciliatus fuerat per ipsum episcopum Aurelianis, et in concilio Senonensi confirmavit suam confessionem, et postmodum rasit barbam. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ut sequitur.
Item, XL et XXXII sequentes, de crimine sodomitico, ydolis, capitibus, cordulis, modo recepcionis et pena nolencium facere vel revellancium supradicta, respondit se nichil scire, nisi quod supra deposuit sibi dictum fuisse quod pateretur fratres sibi commisceri carnaliter, et quod pro penitencia cingebatur una cordula super pannos lineos cum quibus jacebat, et hoc fuerat sibi preceptum a dicto receptore.