1 - 10 a 22
Annumeratio regnorum fit postposito, cacocu , numeralibus: v.g. icca cocu , vnum, ni cacocu duo, sangacocu tria, jiccacocu , decem: regna verò diuiduntur in prouincias seu districtus quos vocant postposito, gun , numeralibus: v.g. ichigun , vna prouincia, nigun , duæ, sangun , tres &c.
Dixit eciam se fuisse de ordine Templi, et habitum ejusdem ordinis decem annis portasse, et se exivisse de eodem ordine, et quod nunquam, in anima et fide sua jurans, viderat nec audiverat, nec sciverat aliquod malum de ordine supradicto. Dixit eciam, quod venerat ad dictos dominos commissarios, paratus facere et sigillare quicquid vellent.
Nec mihi displiceat maculis insignis et albo, aut iuga detractans interdumque aspera cornu et faciem tauro propior, quaeque ardua tota, et gradiens ima verrit vestigia cauda, Aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos desinit ante decem, post quattuor incipit annos; cetera nec feturae habilis nec fortis aratris.
Caeterum, si genuinae essent Dionysii Alexandrini Epistola adversus Paulum , et Responsio ad Pauli Propositiones decem , tum certo concedendum esset Paulum Nestorio praelusisse; id autem affirmantibus Tillemontio, Fabricio, Natali Alexandro, Bullo, Burtono et aliis, nos in contrariam sententiam cum Valesio, Harduino, Montefalconio, et Routhio, ire velimus.
Requisitus quot fratres receperit, dixit per juramentum suum quod recepit decem vel duodecim. Requisitus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam falsitatem dixerit aut immiscuerit in deposicione sua, aut tacuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod non, nec aliqua violencia sibi fuit facta, sed puram veritatem dixerat.
Itaque illorum responsis tum et ludi per decem dies facti sunt, neque res ulla, quae ad placandos deos pertineret, praetermissa est.
Interrogatus de tempore quo fuerunt predicta, dixit quod decem anni erant, et quod dictus episcopus parum vixerat post predicta.
Dixit nempe se fuisse receptum in capella domus Templi de Loyson Morinensis diocesis, per fratrem Helinum militem quondam, cujus cognomen ignorat, de mandato fratris Johannis de Villa Nova quondam tunc preceptoris ballivie de Pontivo, circa instans festum nativitatis beati Johannis Baptiste erunt decem et octo anni vel circa, presentibus fratribus Anrico de Gres et Johanne de Renavilla servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset instanter et frequenter panem et aquam ordinis et ei concessa fuissent, prestito per juramentum quod non erat excommunicatus, servilis condicionis, nec matrimonio, nec alteri religioni, nec debitis que solvere non posset obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod non interesset loco in quo aliquis exheredaretur injuste; et imposito mantello, fecit ipsum testem osculari crucem metallinam sibi traditam, et postmodum ipse receptor et astantes fuerunt ipsum testem osculati in ore.
Annumeratio uerò uasorum et calicum quibus bibunt fit postposito, fai , numeralibus: u.g. ippai , unus potus, uel unum haustum, ni fai duo, sanbai tria, jippai , decem etc. Annumeratio telarum ex sericis: u.g. et aliorum similium fit postposito, tan , numeralibus: u.g. irt
Item frater Reginaldus de Fontanis, etatis triginta annorum vel circa, juratus eodem modo et requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de Coloribus in Ota, per fratrem H. de Paraudo, decem anni sunt, presentibus fratre Hugone de Chalou nepote dicti fratris H. de Paraudo, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit.