United States or Cuba ? Vote for the TOP Country of the Week !
Quod cuique temporis ad vivendum datur, eo debet esse contentus. 70 Neque enim histrioni, ut placeat, peragenda fabula est, modo in quocunque fuerit actu probetur; neque sapientibus usque ad 'plaudite' veniendum est, breve enim tempus aetatis satis longum est ad bene honesteque vivendum; sin processerit longius, non magis dolendum est, quam agricolae dolent praeterita verni temporis suavitate aestatem autumnumque venisse.
Proficiscar enim non ad eos solum viros, de quibus ante dixi, verum etiam ad Catonem meum, quo nemo vir melior natus est, nemo pietate praestantior, cuius a me corpus est crematum, quod contra decuit ab illo meum, animus vero non me deserens sed respectans, in ea profecto loca discessit quo mihi ipsi cernebat esse veniendum.
Word Of The Day