1 - 10 a 100
Tandem vero si periculum capere juvat, an ex simplicibus et indubitatis sensuum experimentis demonstrari queant per Mechanicos illa, de quorum intellectu ante paucos annos nulla spes, Geometrico parta labore in usum exempli citare decet. Perpendamus, quae docet, dum Mechanicen Medicis applicat Rebus, Borellus.
Tertia sed postquam congressi in proelia totas implicuere inter se acies legitque virum vir: tum vero et gemitus morientum et sanguine in alto armaque corporaque et permixti caede virorum semianimes volvuntur equi, pugna aspera surgit. Orsilochus Remuli, quando ipsum horrebat adire, hastam intorsit equo ferrumque sub aure reliquit.
Ecce, Deus meus, coram te, quia non mentior; sicut loquor, ita est cor meum. Nonne tibi confitetur anima mea confessione veridica metiri me tempora? Itane, Deus meus, metior, et quid metiar nescio? Metior motum corporis tempore; item* ipsum tempus non metior? An vero corporis motum metirer quamdiu sit, et quamdiu hinc illuc perveniat, nisi tempus in quo movetur metirer?
Ex iis vero quae in ideis rerum corporalium clara et distincta sunt, quaedam ab idea mei ipsius videor mutuari potuisse, nempe substantiam, durationem, numerum, et si quae alia sint ejusmodi; nam cum cogito lapidem esse substantiam, sive esse rem quae per se apta est existere, itemque me esse substantiam, quamvis concipiam me esse rem cogitantem, et non extensam; lapidem vero esse rem extensam, et non cogitantem, ac proinde maxima inter utrumque conceptum sit diversitas, in ratione tamen substantiae videntur convenire; itemque, cum percipio me nunc esse, et prius etiam aliquamdiu fuisse recordor, cumque varias habeo cogitationes quarum numerum intelligo, acquiro ideas durationis et numeri, quas deinde ad quascunque alias res possum transferre.
Terram vero invisibilem et incompositam , tenebrosamque abyssum, unde consequenter ostenditur per illos dies facta atque disposita esse cuncta ista visibilia quæ nota sunt omnibus, non incongruenter informem istam materiam intelligendam esse consentiunt."
Lov. quam tibi . ABCD. Sed melius antiquiores edd. et Mss. quam tu . E. Hic nimirum id confitetur quod supra cap. 5, cum diceret: "Mihi sum præsentior quam tibi: et tamen te novi nullo modo posse violari; ego vero quibus tentationibus resistere valeam, quibusve non valeam, nescio." Lovaniensium lectioni suffragantur Somm. et Rond. cum septem Mss. tentat. Am.
De diphthongis Francicis. Hactenus de simplicium literarum pronuntiatione disseruimus. Nunc de syllabis quæ ex duabus vocalibus coalescentibus conficiuntur dicemus, quas diphthongos, id est, geminisonas appellant. Sunt autem eæ in duplici differentia. Nam in vnis neutra vocalis auditur, sed tertius quidem sonus ex vtraque conflatus: in aliis verò vtraque profertur, sed in vnicam syllabam coïens.
Cum vero dicit: "Non hoc ille sensit quod tu dicis, sed quod ego dico;" neque tamen negat, quod uterque nostrum dicit, utrumque verum esse; o vita pauperum Deus meus, in cujus sinu non est contradictio, plue mihi mitigationes in cor, ut patienter tales feram qui non mihi hoc dicunt, quia divini sunt, et in corde famuli tui viderunt quod dicunt; sed quia superbi sunt: nec noverunt Moysi sententiam, sed amant suam; non quia vera est, sed quia sua est.
Primùm igitur cognito vero pronuntiandarum literarum sono, reliquæ literæ scriptæ quidem ac minimè proferendæ, quas quiescentes voco, accuratè sunt cognoscendæ, &
Quid vero cum circa res Arithmeticas, vel Geometricas aliquid valde simplex et facile considerabam, ut quod duo et tria simul juncta sint quinque, vel similia, nunquid saltem illa satis perspicue intuebar, ut vera esse affirmarem?