1 - 10 a 25
Vid. sup. ad l. iv. §. 3. p. 47. not. 66. Vid. sup. ad l. iii. §. 11. not. 64. Quæro, utrum et ipsa terra tenebrarum unum latus habuerit, et cetera infinita sicut terra lucis? Non ita credunt, timent enim ne Deo videatur æqualis . Dicunt ergo illam per profundum immensam, et per longum; sursum versus autem supra illam spatia infinitæ inanitatis affirmant.
Si non vivit, qui vivit morbis obnoxius, et vitam salubrem aut reddit aut tuetur medicus, an non convenit hunc ceu vitae parentem agnoscere? Si res exoptanda est immortalitas, hanc medicorum industria, quoad licet, meditatur, quae vitam in longum prorogat.
Arma fuere decus victori bina Symætho. 410 Sed longum tanto lætari munere casus Haud licitum Pœnis: aderat terrore minaci Scipio, conversæ miseratus terga cohortis, Et cuncti fons Varro mali, flavusque comarum Curio, et a primo descendens consule Brutus. 415 Atque his fulta viris acies repararet ademtum Mole nova campum, subito ni turbine Pœnus Agmina frenasset jam procurrentia ductor.
Si enim et tunc cum adhuc futurum erit, non erit longum; quia quod sit longum, nondum erit: si autem tunc erit longum cum ex futuro, quod nondum est, esse jam coeperit, et præsens factum erit, ut possit esse quod longum sit; jam superioribus vocibus clamat præsens tempus, longum se esse non posse.
Non itaque dicamus, "Longum est;" sed dicamus de præterito, "Longum fuit," et de futuro," Longum erit." Domine meus, lux mea, nonne et hic veritas tua deridebit hominem? Quod enim longum fuit præteritum tempus, cum jam esset præteritum longum fuit, an cum adhuc præsens esset?
Quave sequar, rursus perplexum iter omne revolvens fallacis silvae? Simul et vestigia retro observata legit dumisque silentibus errat. Audit equos, audit strepitus et signa sequentum. Nec longum in medio tempus, cum clamor ad auris pervenit ac videt Euryalum, quem iam manus omnis fraude loci et noctis, subito turbante tumultu, oppressum rapit et conantem plurima frustra. Quid faciat?
Sed, Modo, et modo, non habebant modum; et, Sine paululum, in longum ibat. Miserum ergo me quis liberaret de corpore mortis hujus, nisi gratia tua per Jesum Christum Dominum nostrum ?
Jamque reluctantes stridens inmane procella 205 Per longum tulit ad campi suprema, cavisque Adflictos ripis tumidum demersit in amnem. Hic tibi finis erat, metas hic Aufidus ævi Servabat tacito, non felix Curio, leto.
Fœdera, faxo, Jam noscas, quid vana queant, et vester Iberus. 480 Fer tecum castamque fidem servataque jura: Deceptos mihi linque Deos.» Cui talia Murrus: «Exoptatus ades! mens olim prælia poscit, Speque tui flagrat capitis: fer debita fraudum Præmia, et Italiam tellure inquire sub ima. 485 Longum in Dardanios fines iter, atque nivalem Pyrenen, Alpesque tibi mea dextera donat.» Hæc inter cernens subeuntem comminus hostem, Præruptumque loci fidum sibi, conripit ingens Aggere convulso saxum, et nitentis in ora 490 Devolvit, pronoque silex ruit incitus ictu.
Quod si diu video, tantummodo longum tempus esse renuntio, non autem quantum sit; quia et quantum cum* dicimus, collatione dicimus; velut, 'Tantum hoc, quantum illud; aut, 'Duplum hoc ad illud' et si quid aliud isto modo.