1 - 10 a 65
Falconis apparebat, ob quod multipliciter gravabantur in ipsorum & dicti eorum portus maximum prejudicium, dampnum & lesionem, prout dicebant, super quibus omnibus petierunt & instanter requisierunt per presat. dominum nostrum de remedio provideri opportuno; honorabilibus viris scindicis dicte civitatis Valentie ac scindicario nomine incontrarium dicentibus & proponentibus dict. cives, incolas & habitatores civitatis Valentie & ripperie ejusdem habentes & tenentes dicta parva navigia piscatoria & alia vulgaliter, ut predictum est, rasseria nuncupata, fuisse & esse in possessione, usu & observancia paciffica & quieta a X., XX., XXX., XL., L., LX., centum annis & ultra & citra & per tantum temporis spacium quod sufficit ad veram possessionem acquirendam & acquisitam retinendam ... in flumen Rodani e contra Valentiam tot & tantos naviolos piscatorios & alios rasserios nuncupatos quot & quantos pro tempore voluerint, tum quibus dict. flumen Rodani eundo & redeundo quoscumque quin in dict. naviolis poterant receptari dict. flumen transire volentes, una cum omnibus suis bonis & mercanciis quas secum defferebantur, exceptis chargiis mercaturarum que cum animalibus defferebantur & que ad collum unius hominis comode deferri non possint, & quod domini dicti portus seu eorum deputati ibidem tenent unam parvam navem ultra alias tenere assuetas in prejudicium atque dampnum universitatis dicte civitatis Valencie & habitatorum ejusdem atque rei publice ejusdem & contra bonos mores & antiquam ac laudabilem consuetudinem per dominos dicti portus & gubernatores ejusdem diucius observatos, & in hoc ledebantur & opprimebantur multipliciter, declaracionem & tenorem dict. licterarum dicti condam dom.