1 - 10 a 12
Dixi excipi quasdam paucas dictiones in quibus itidem vt *s* Latinum profertur tum ante *a* tum ante *o*, cuiusmodi sunt *ca, deca, façon, façonner, glaçon, maçon, maçonner, limaçon, poinçon, poinçonner*, & actiua tum præterita tum participia ab infinitis quæ in *cer* desinunt, vt
Ubi ergo, aut quare cum dicerentur agnovi, et dixi: Ita est, verum est; nisi quia jam erant in memoria, sed tam remota et retrusa quasi in caveis abditioribus, ut nisi admonente aliquo eruerentur, ea fortasse cogitare non possem?
Ne vero, quod ubique contigisse doleo, sinistram, quae dixi, interpretationem subeant, age describam compendio speciem illius, cujus imago animo obversatur meo, Medici.
Et tunc ego qui loquor dixi sibi: Maledicte, quare non dicis tu illa que scis? quoniam pocius deberes velle vituperare quam vituperari; et per Deum! diu est quod audivi loqui de quodam errore quem inter vos habetis.
Ad primam vocem timidas advertitis aures, Et primum visam consulit augur avem. 180 Templa patent auresque deûm, nec lingua caducas Concipit ulla preces, dictaque pondus habent. Desierat Janus: nec longa silentia feci, Sed tetigi verbis ultima verba meis: Quid vult palma sibi rugosaque carica, dixi, 185 Et data sub niveo Candida mella cado?
Patre coso , Pater fecit: ac si dicant: videte si est persona quæcumque, quæ illud fecit? & quando quis responsum non audiuit aut percepit, & iterum interrogat, dicit qui loquutus est, juan coso , iam dixi, quod Ioannes &c.
II 1 Et praeparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Ionam: et erat Ionas in ventre piscis tribus diebus, et tribus noctibus. 2 Et oravit Ionas ad Dominum Deum suum de ventre piscis. 3 Et dixit: Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me: de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam. 4 Et proiecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me: omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt. 5 Et ego dixi: Abiectus sum a conspectu oculorum tuorum: verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum. 6 Circumdederunt me aquae usque ad animam: abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum. 7 Ad extrema montium descendi: terrae vectes concluserunt me in aeternum: et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus. 8 Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum: ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum. 9 Qui custodiunt vanitates frustra, misericordiam suam derelinquunt. 10 Ego autem in voce laudis immolabo tibi: quaecumque vovi, reddam pro salute Domino. 11 Et dixit Dominus pisci: et evomuit Ionam in aridam.
Retinebant nugæ nugarum, et vanitates vanitatum* antiquæ amicæ meæ, et succutiebant vestem meam carneam, et submurmurabant: Dimittisne nos? et a momento isto non erimus tecum ultra in æternum? et a momento isto non tibi licebit hoc et illud ultra in æternum? Et quæ suggerebant in eo quod dixi, Hoc et illud? quæ suggerebant, Deus meus? Avertat ab anima servi tui misericordia tua!
Nam et sumus, et nos esse novimus, et id esse ac nosse diligimus. In his autem tribus quæ dixi, nulla nos falsitas veri similis turbat." Aug. de Civ. Dei, l. xi. c. 26. "Sicut autem duo quædam sunt, mens et amor ejus, cum se amat: ita quædam duo sunt, mens et notitia ejus, cum se novit.
Et quam multa hujusmodi gestat memoria mea quæ jam inventa sunt, et sicut dixi, quasi ad manum posita, quæ didicisse et nosse dicimur! Nam cogo et cogito, sic est ut ago et agito, facio et factito. Verumtamen sibi animus hoc verbum proprie vindicavit, ut non quod alibi, sed quod in animo colligitur, id est cogitur, cogitari proprie jam dicatur.