United States or Serbia ? Vote for the TOP Country of the Week !
"Quatuor igitur ingentes focos e quatuor partibus ipsius saltus accendit, accensisque plurimas quas secum attulerat carnes passim iniecit ilicemque uicinam cum coniuge et cane ascendens delituit. Fumo autem ignium per nemoris latitudinem diffuso, ubi lupi in confinio degentes quorum inibi ingens habebatur copia odorem perceperunt carnium, illo contendere et confluere ilico coeperunt."
Nota: a Cambalu ad viginti dietas, est pulchrum nemus girans octo dietas in circuitu, in quo sunt omnia genera animalium: custodes habet circa eum. Triennio vel quadriennio visitat illud Imperator, et cum multa gente nemus circumdat, canes emittuntur et aues, cum multo clamore, et feras congregant in medio nemoris, ad planiciem sibi sitam.
Word Of The Day