United States or French Polynesia ? Vote for the TOP Country of the Week !
Sed supplementum videtur mensurari per indigentiam; majoris enim valoris est supplementum quod majorem supplet indigentiam.... Item hoc probatur signo, quia videmus quod illo tempore quo vina deficiunt quia magis indigeremus eis ipsa fiunt cariora....
'Valor rerum aestimatur secundum humanam indigentiam.... Dicendum est quod indigentia humana est mensura naturalis commutabilium; quod probatur sic: bonitas sive valor rei attenditur ex fine propter quem exhibetur: unde commentator secundo Metaphysicae nihil est bonum nisi propter causas finales; sed finis naturalis ad quem justitia commutativa ordinet exteriora commutabilia est supplementum indigentiae humanae...; igitur supplementum indigentiae humanae est vera mensura commutabilium.
Word Of The Day