Vietnam or Thailand? Vote for the TOP Country of the Week!
Want to type faster? Practice with a typing test or have fun with typing games!
Updated: October 24, 2026
Sed, ubi aestas advenit, contracto exercitu, multus in agmine laudare modestiam, disjectos coercere: loca castris ipse capere, aestuaria ac silvas ipse praetentare; et nihil interim apud hostes quietum pati, quo minus subitis excursibus popularetur: atque, ubi satis terruerat, parcendo rursus irritamenta pacis ostentare.
Frumenti modum dominus, aut pecoris aut vestis, ut colono, injungit: et servus hactenus paret; cetera domus officia uxor ac liberi exsequuntur. Verberare servum ac vinculis et opere coercere, rarum. Occidere solent, non disciplina et severitate, sed impetu et ira, ut inimicum, nisi quod impune.