United States or Cameroon ? Vote for the TOP Country of the Week !
Sed, ubi aestas advenit, contracto exercitu, multus in agmine laudare modestiam, disjectos coercere: loca castris ipse capere, aestuaria ac silvas ipse praetentare; et nihil interim apud hostes quietum pati, quo minus subitis excursibus popularetur: atque, ubi satis terruerat, parcendo rursus irritamenta pacis ostentare.
Tiberis ... quamlibet magnorum navium ex Italo mari capax, rerum in toto orbe nascentium mercator placidissimus, pluribus probe solus quam ceteri in omnibus terris amnes accolitur aspiciturque villis. Nullique fluviorum minus licet, inclusis utrinque lateribus: nec tamen ipse pugnat, quamquam creber ac subitis incrementis, et nusquam magis aquis quam in ipsa urbe stagnantibus.
Word Of The Day