United States or South Africa ? Vote for the TOP Country of the Week !
Ac primo statim Chaucorum gens, quanquam incipiat a Frisiis ac partem littoris occupet, omnium, quas exposui, gentium lateribus obtenditur, donec in Chattos usque sinuetur.
Prompta tamen omnibus arma, ac, si res poscat, exercitus, plurimum virorum equorumque: et quiescentibus eadem fama. XXXVI. In latere Chaucorum Chattorumque Cherusci nimiam ac marcentem diu pacem illacessiti nutrierunt; idque jucundius, quam tutius, fuit: quia inter impotentes et validos falso quiescas; ubi manu agitur, modestia ac probitas nomina superioris sunt.
Word Of The Day