United States or Russia ? Vote for the TOP Country of the Week !


"Sed mihi haec ac talia audienti in incerto judicium est, fatone res mortalium et necessitate immutabili an forte volvantur; quippe sapientissimos veterum, quique sectam eorum aemulantur, diversos reperias, ac multis insitam opinionem non initia nostri, non finem, non denique homines dis curae; ideo creberrime tristia in bonos, laeta apud deteriores esse; contra alii fatum quidem congruere rebus putant, sed non e vagis stellis, verum apud principia et nexus naturalium causarum; ac tamen electionem vitae nobis relinquunt, quam ubi elegeris, certum imminentium ordinem; neque mala vel bona quae vulgus putet."

Sunt autem crocodili speciales serpentes, coloris virgulati de croceo et nigro, cum quatuor cruribus, et tibijs et latis pedum vngulis. Aliqui horum habent longitudinem quinque tensarum, aut citra, qui dum tendunt per arenosa relinquunt signum semitae, acsi sit ibi tractus grandis arboris truncus.

Mystic. par. 2, tr. 3, disc. iv., art. 8: "Quamvis in principio visiones a daemone fictae aliquam habeant pacem ac dulcedinem, in fine tamen confusionum et amaritudinem in anima relinquunt; cujus contrarium est in divinis visionibus, quae saepe turbant in principio, sed semper in fine pacem animae relinquunt." St.