1 - 10 a 73
Hic aliquis de gente hircosa centurionum dicat ‘Quod sapio satis est mihi. non ego curo esse quod Arcesilas aerumnosique Solones, obstipo capite et figentes lumine terram, 80 murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt atque exporrecto trutinantur verba labello, aegroti veteris meditantes somnia, gigni de nihilo nihilum, in nihilum nil posse reverti. hoc est, quod palles? cur quis non prandeat, hoc est?’ 85 His populus ridet, multumque torosa iuventus ingeminat tremulos naso crispante cachinnos. ‘Inspice; nescio quid trepidat mihi pectus et aegris faucibus exsuperat gravis alitus; inspice, sodes!’ qui dicit medico, iussus requiescere, postquam 90 tertia conpositas vidit nox currere venas, de maiore domo modice sitiente lagoena lenia loturo sibi Surrentina rogabit. ‘Heus, bone, tu palles!’ “Nihil est.” ‘Videas tamen istuc, quidquid id est: surgit tacite tibi lutea pellis.’ 95At tu deterius palles; ne sis mihi tutor; iam pridem hunc sepeli: tu restas.” ‘Perge, tacebo.’ turgidus hic epulis atque albo ventre lavatur, gutture sulpureas lente exalante mefites; sed tremor inter vina subit calidumque triental 100 excutit e manibus, dentes crepuere retecti, uncta cadunt laxis tunc pulmentaria labris. hinc tuba, candelae, tandemque beatulus alto conpositus lecto crassisque lutatus amomis in portam rigidas calces extendit: at illum 105 hesterni capite induto subiere Quirites. ‘Tange, miser, venas et pone in pectore dextram. nil calet hic. summosque pedes attinge manusque. non frigent.’ Visa est si forte pecunia, sive candida vicini subrisit molle puella, 110 cor tibi rite salit? positum est algente catino durum holus et populi cribro decussa farina: temptemus fauces, tenero latet ulcus in ore putre, quod haud deceat plebeia radere beta. alges, cum excussit membris timor albus aristas; 115 nunc face supposita fervescit sanguis et ira scintillant oculi, dicisque facisque, quod ipse non sani esse hominis non sanus iuret Orestes.