United States or Kazakhstan ? Vote for the TOP Country of the Week !
"Sed mihi haec ac talia audienti in incerto judicium est, fatone res mortalium et necessitate immutabili an forte volvantur; quippe sapientissimos veterum, quique sectam eorum aemulantur, diversos reperias, ac multis insitam opinionem non initia nostri, non finem, non denique homines dis curae; ideo creberrime tristia in bonos, laeta apud deteriores esse; contra alii fatum quidem congruere rebus putant, sed non e vagis stellis, verum apud principia et nexus naturalium causarum; ac tamen electionem vitae nobis relinquunt, quam ubi elegeris, certum imminentium ordinem; neque mala vel bona quae vulgus putet."
Word Of The Day