United States or Eritrea ? Vote for the TOP Country of the Week !
Sunt autem crocodili speciales serpentes, coloris virgulati de croceo et nigro, cum quatuor cruribus, et tibijs et latis pedum vngulis. Aliqui horum habent longitudinem quinque tensarum, aut citra, qui dum tendunt per arenosa relinquunt signum semitae, acsi sit ibi tractus grandis arboris truncus.
In solennitatibus ponitur mensa Imperatori de exquisito electro, seu de auro examinato, distincta diamantibus, et nobis ignotis in comparabilibus gemmis, quandoque de christallo perspicuo, seu croceo, circumclusa auro cum gemmis: quandoque de Haematisto, quandoque de ebore candido, vel rubicundo: interdum de ligno artificiose combinato, quod descendit per flumina de Paradiso. Idem dicit Odericus.
Word Of The Day