United States or Russia ? Vote for the TOP Country of the Week !
Nil aequale homini fuit illi: Saepe velut qui Currebat fugiens hostem: Persaepe velut qui Junonis sacra ferret: Habebat saepe ducentos, Saepe decem servos: Modo reges atque tetrarchas, Omnia magna loquens: Modo sit mihi mensa tripes, et Concha salis puri, et toga, quae defendere frigus, Quamvis crassa, queat. Decies centena dedisses Huic parco paucis contento, quinque diebus Nil erat in loculis.
Nam tribus octenis regia sceptra tulit; Quindecies Domini centenus fluxerat annus, Currebat nonus, cum venit atra dies; Septima ter mensis lux tunc fulgebat Aprilis, Cum clausit summum tanta corona diem. Nulla dedere prius tantum sibi saecula regem Anglia, vix similem posteriora dabunt.
Word Of The Day