1 - 10 a 25
Sed mens invigilat curis, noctisque quietem 330 Ferre nequit: stimulat dona inter tanta Deorum, Corque acuit nondum portas intrasse Quirini. Proxima lux placet. Hinc strictos ferre ocius enses, Dum fervet cruor, et perfusæ cæde cohortes, Destinat, ac jam claustra manu, jam mœnia flamma 335 Occupat, et jungit Tarpeia incendia Cannis.
Ter quater evolvi signantes tempora fastos, Nec Sementiva est ulla reperta dies: Quum mihi sensit enim Lux haec indicitur, inquit Musa: quid a fastis non stata sacra petis? 660 Utque dies incerta sacro, sic tempora certa, Seminibus jactis est ubi fetus ager. State coronati plenum ad praesepe juvenci, Cum tepido vestrum vere redibit opus.
Ibi sunt omnia distincte generatimque servata, quæ suo quæque aditu ingesta sunt; sicut lux atque omnes colores formæque corporum per oculos; per aures autem omnia genera sonorum: omnesque odores per aditum narium; omnes sapores per oris aditum; a sensu autem totius corporis, quid durum, quid molle, quid calidum frigidumve, lene aut asperum, grave seu leve, sive extrinsecus sive intrinsecus corpori.
Loqui unde puer discat, 7. Pauca sunt quæ proprie loquimur, 218. Lucta spiritus cum carne, 141, 137. Ludi Circenses, 91, 135. Luminaria dividentia inter noctem et diem allegorice, 262, sq. Lux regina colorum, 193. Lux æterna et incommutabilis, Deus, 260, 115. Madaura Africæ urbs, Thagastæ vicina. Aug. eo peregrinatur litteratura et oratoriæ percipiendæ gratiæ, 20.
Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis eripis, ut mediis hostem in penetralibus, utque Ascanium patremque meum iuxtaque Creusam alterum in alterius mactatos sanguine cernam? Arma, viri, ferte arma; vocat lux ultima victos. Reddite me Danais; sinite instaurata revisam proelia: Numquam omnes hodie moriemur inulti.
Quid te promeruerunt* ut essent saltem informia, quæ neque hoc essent, nisi ex te? Aut quid te promeruit inchoatio creaturæ spiritualis, ut saltem tenebrosa fluitaret similis abysso, tui dissimilis, nisi per idem Verbum converteretur ad idem a quo facta est, atque ab eo illuminata lux fieret, quamvis non æqualiter, tamen conformis formæ æquali tibi?
Deus lux est, non quomodo oculi isti vident, sed quomodo videt cor cum audis, "Veritas est." Aug. de Trin. l. viii. c. 2. vid. sup. p. 47. not. 66. ad iv. §. 3. Ad nostri sumus creatoris imaginem creati, cujus est vera æternitas, æterna veritas, æterna et vera charitas; ESTQUE IPSE ÆTERNA ET VERA ET CHARA TRINITAS, neque confusa, neque separata. Aug. de Civ. Dei, i. 28.
Collis quoque dictus ab illo, Et referunt certi sacra paterna dies. Lux quoque cur eadem Stultorum festa vocetur, Accipe: parva quidem causa, sed apta subest. Non habuit tellus doctos antiqua colonos: 515 Lassabant agiles aspera bella viros. Plus erat in gladio, quam curvo laudis aratro: Neglectus domino pauca ferebat ager.
Non itaque dicamus, "Longum est;" sed dicamus de præterito, "Longum fuit," et de futuro," Longum erit." Domine meus, lux mea, nonne et hic veritas tua deridebit hominem? Quod enim longum fuit præteritum tempus, cum jam esset præteritum longum fuit, an cum adhuc præsens esset?
Nocte deae Nocti cristatus caeditur ales, 455 Quod tepidum vigili provocat ore diem. Interea Delphin clarum super aequora sidus Tollitur, et patriis exserit ora vadis. Postera lux hiemen medio discrimine signat, Aequaque praeteritae, quae superabit, erit. 460 Proxima prospiciet Tithono Aurora relicto Arcadiae sacrum pontificale deae.