1 - 10 a 39
His constitutis rebus paulum supra eum locum quo ante exercitum traduxerat facere pontem instituit. Nota atque instituta ratione magno militum studio paucis diebus opus efficitur. Firmo in Treveris ad pontem praesidio relicto, ne quis ab his subito motus oreretur, reliquas copias equitatumque traducit.
Injunctum fuit ei quod non revelaret modum sue recepcionis, de quo fuit confessus dicto presbitero et absolutus ab eo; et jejunavit certis diebus sibi impositis in pane et aqua. Elemosinas et hospitalitatem in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus vidit convenienter fieri et servari.
Et tangunt me vigilantem totis diebus, nec requies ab eis datur mihi, sicut datur a vocibus canoris, aliquando ab omnibus, in silentio. Ipsa enim regina colorum lux ista, perfundens cuncta quæ cernimus, ubiubi per diem fuero, multimodo allapsu blanditur mihi aliud agenti, et eam non advertenti.
Obstant huic, quod secundo loco posui, fere turba discipulorum et consuetudo classium certis diebus audiendarum, nonnihil etiam persuasio patrum numerantium potius declamationes quam aestimantium. |22| Sed, quod dixi primo, ut arbitror, libro, nec ille se bonus praeceptor maiore numero quam sustinere possit onerabit et nimiam loquacitatem recidet, ut omnia quae sunt in controversia, non, ut quidam volunt, quae in rerum natura, dicantur; et vel longiore potius dierum spatio laxabit dicendi necessitatem vel materias dividere permittet. |23| Diligenter effecta plus proderit quam plures inchoatae et quasi degustatae.
Apud Ostia Tiberina cum matre colloquitur de vita æterna, atque in ejus contemplationem ambo rapiuntur, 161 sq. Vilescit mundus cum delectationibus suis, ib. Hinc elapsis vix quinque diebus matre orbatur, 165. Mortem ejus luget, ib. sq. Funus pro sollemni more celebratum prosequitur absque lachrymis, 165. Orat pro ejus salute, 166 sq. 165. Æt. an. xxxiv.
Nam cum in minora castra operis perspiciendi causa venisset, animadvertit collem, qui ab hostibus tenebatur, nudatum hominibus, qui superioribus diebus vix prae multitudine cerni poterat. Admiratus quaerit ex perfugis causam, quorum magnus ad eum cotidie numerus confluebat.
Quippe etiam festis quaedam exercere diebus fas et iura sinunt; rivos deducere nulla religio vetuit, segeti praetendere saepem, insidias avibus moliri, incendere vepres, balantumque gregem fluvio mersare salubri. Saepe oleo tardi costas agitator aselli vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens incusum aut atrae massam picis urbe reportat.
Dixit insuper quod infra duos menses postquam fuerat predicta confessus predicto cardinali, fuit eadem confessus archiepiscopo Treverensi nunc deffuncto in civitate Treverensi, et injunxit sibi penitenciam quod jejunaret diebus sabatinis totis temporibus vite sue, et absolvit eum.
Disputt. iii. contra Academicos, "pauculis diebus transactis, posteaquam in agro vivere coepisset." c.