1 - 10 a 12
Item, notificant reverende paternitati vestre fratres predicti quod frater Addam de Valincuria, nobilis miles, qui longo tempore fuerat frater ordinis Templi, volens arciorem religionem intrare, licenciam peciit et intravit ordinem Caturisiensem, in quo modico tempore perseverans, supplicavit, cum instancia longa precum, reddire ad ordinem Templi; qui receptus fuit, salva ordinis disciplina, quia nudus cum femoralibus tantum, a porta exteriori usque ad capitulum, presentibus pluribus nobilibus, consanguineis et amicis suis, coram fratribus omnibus venit; et flexis genibus coram preceptore, qui celebrabat capitulum, misericordiam peciit, et quesivit iterum, cum lacrimis, se admitti in consortium fratrum; fecit penitenciam solempnem per annum et diem, comedendo in terra omnes sextas ferias illius anni, jejunando in pane et aqua singulis diebus dominicis, accedens nudus ad altare in missarum solempniis, recipiendo de manu presbiteri disciplinam; et postea recuperavit habitum et consortium fratrum, secundum statuta religionis; unde cum dictus frater Addam sit Parisius, nec venerit ad defensionem ordinis religionis, petunt et supplicant quod ipsum coram vobis venire personaliter faciatis, et jurare ac deponere veritatem de statu religionis et de omnibus supradictis; quia non est verissimille talem virum, in opprobrium anime et corporis vituperium, tantam penitenciam peregisse, si religio malla esset; nam omnes apostatantes ab ordine Templi oportebat similem agere penitenciam, ante quam possent in fratrum admitti consorcium.