United States or India ? Vote for the TOP Country of the Week !
Sed tamen est decorus seni sermo quietus et remissus, facitque persaepe ipsa sibi audientiam diserti senis composita et mitis oratio, quam si ipse exsequi nequeas, possis tamen Scipioni praecipere et Laelio. Quid enim est iucundius senectute stipata studiis iuventutis? 29 An ne illas quidem viris senectuti relinquimus, ut adulescentis doceat, instituat, ad omne offici munus instruat?
Nil aequale homini fuit illi: Saepe velut qui Currebat fugiens hostem: Persaepe velut qui Junonis sacra ferret: Habebat saepe ducentos, Saepe decem servos: Modo reges atque tetrarchas, Omnia magna loquens: Modo sit mihi mensa tripes, et Concha salis puri, et toga, quae defendere frigus, Quamvis crassa, queat. Decies centena dedisses Huic parco paucis contento, quinque diebus Nil erat in loculis.
Word Of The Day