United States or Myanmar ? Vote for the TOP Country of the Week !


Et vir nobilis Andreas Cornario valde praticus et aptus ad res istas, de ordine nostro praticam habuerit cum Caramano, et pro quanto habetur sperandum est negocium istud per manus suas votive perfici posse: propterea vadit pars: Quod scribatur eidem Andreae: Nos esse contentos, quod personabiliter quanto celerius esse possit se conferrat ad magnum Caramanum cum nostris literis credentialibus quod sibi mittantur presentandæ dominationi suae.

Nihilque prætermittere ut effectus iste sequatur, dareque continuam notitiam per literas suas nostro dominio ac capitaneo nostro generali de omnibus, quae sequentur.

In primis autem gratulaberis cum excellentia sua de omni prosperitate, felicitate et propagatione persone et imperij sui, que, quanto prosperiora et feliciora splendidioraque sunt, tanto majorem voluptatem capimus, ut decet veros et bonos amicos ac studiosos illustrissimae domui suae, amplificando et ornando partem istam sicut noveris convenire Subsequenter expones celsitudini suae quod cum venisset ad nos orator suus una cum nobile cive et oratore nostro Lazaro Quirino excepimus et vidimus eum libentissime, audivimusque summa cum jucunditate quaecumque nobis retulit, nomine illustrissimae dominationis suae, ultra literas suas nobis scriptas, quas legimus attentissimo animo.

Verissimo! tornò a dire il Giuliani, che era forte di Sacra Scrittura, come i suoi colleghi del Cattolico; Ed eccovi il testo che lo dice: «Et fecit Deus bestias terrae juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonumVuoi finirla. Giuliani, col tuo latino? gridò Marcello Contini. Non mio, ma di san Gerolamo; del resto, ho finito.