United States or Namibia ? Vote for the TOP Country of the Week !


L'indovinare che cosa significassero non sarebbe stata facile impresa, se non fossero venuti in soccorso caratteri e versi non meno grossolani. A manritta dunque si mostrava un diroccamento di case, di mura, di chiese, e la scritta Mediolano indicava doversi intendere le rovine di questa citt

Luchinus gessit et æegrum animum contra magnates, qui conversationem habuerant cum præfato domino Azone. Et dicebatur, quod id faciebat propter alterum de duobus; scilicet, aut pro co quod morti domini Marci fratris sui assenserant consulendo, aut quia, tempore domini Azonis, ipse paucum profictum ex titulo et honore habebat. Nam præfatus dominus Azo consiliariis suis multum credidit, et eum eo in infinitum facti sunt opulenti. Et pro eo dictos consiliarios male tractabat, etiamsi essent de optimatibus Mediolani. Et inter alios erat Franciscolus de Pusterla, ditior et felicior quovis Lombardo, si tamen temporalia hominem possunt facere felicem. Et quod sit rerum, audietis. Nam pulchriorem et nobiliorem mulierem Mediolani habebat in uxorem. Nobiliorem quia de Vicecomitibus; pulchriorem, quia etiam vocabatur Margarita. Et certe mirum fuit, quod nemo in luxuria erat dicto Franciscolo coæqualis, in tantum quod a prandio se levabat ut haberet coitum cum ipsa Margarita uxore. Et sic faciebat equitando, si debuisset de equo descendere, et invadere publicas meretrices. Ex ea habuerat tres filios mares, pulchriores forma aliquibus Mediolani. Et si aliter fuissent, degenerassent, quia ipsorum parentes tam vir quam mulier formosi ultra modum erant et valde pulchri. Domum autem in Mediolano habebat pulchriorem; possessiones, mobilia, in tantum quod numerus non extabat, et certe alter Job potuit dici. Sed quia ad plenum enarrare longum nimis esset, concludam, quod præfatus dominus Franciscolus accusatus fuit de quodam tractactu. Et certe potuit esse verum. Nam dicebatur, quod ipsius uxor prædicta conquesta fuerat, quod dominus Luchinus voluerat nobilitatem ipsius turpi coitu fædare. Nam præfatus dominus Luchinus extiti luxuriosus. Et quod gravius erat, propter ægrum animum, quem in eo ridebat, habebat de statu dubitare. Et certe si, prædictus dominus Franciscolus cogitata cito explevisset, de facili fuissent effectum consequuta. Sed quia tanti et potentes cives ipsi tractatui assentiebant, necessarium fuit ab aliquo publicari, et male. Quocirca dominus Luchinus multos cepit, et capti fuerunt statim decapitati, et fame aliisque tormentis necati. Et quia nimis longum esset enarrare opus, de ipsis ad præseus tacetur. Dicam, quod prædictus Franciscolus fugit, ed eum pluribus ex filiis Avenionem se reduxit. Sed quia nec ibi, nec ultra mare, nec citra permisisset cum vivere, necessarium, fuit alio divertere; nam exploratores ipsum sequebantur: et captus fuit in marinis partibus, super Portum Pisanorum, et ducti fuerunt Mediolanum. Multos alios publicatos accusavit, quos morte, peremit. Et demum ipsum et filios duos cum parentibus in Broleto decapitari fecit, et quosque tam mares quam f