United States or Latvia ? Vote for the TOP Country of the Week !


Principi excellentissimo, prae cunctis mortalibus praecipue venerando, Domino Edwardo eius nominis tertio, diuina prouidentia Francorum et Anglorum Regi Serenissimo, Hiberniae Domino, Aquitainiae Duci, mari ac eius insulis occidentalibus dominanti, Christianorum encomio et ornatui, vniuersorumque arma gerentium Tutori, ac Probitatis et strenuitatis exemplo, principi quoque inuicto, mirabilis Alexandri Sequaci, ac vniuerso orbi tremendo, cum reuerentia non qua decet, cum ad talem, et tantam reuerentiam minus sufficientes extiterint, sed qua paruitas, et possibilitas mittentis ac offerentis se extendunt, contenta tradantur.

De foresto Piperis, et fonte iuuentutis. Regio seu insula dicta Lombe, spatiosa quidem est, continens forestum dictum alias Tombar, longum per dietas 18. In orbe vniuerso non noscimus crescere piper, praeterquam in hoc foresto.

Veruntamen sciendum est quod nullius hominis personaliter ab ipso quidquam petentis consueuit repellere preces rationabiles, et contra eorum leges aut mores non venientes. De Campo Balsami in Egypto. Illo itaque Indiae Balsamo duntaxat excepto, non est liquor in vniuerso orbe, qui huic creditur comparari.