United States or Myanmar ? Vote for the TOP Country of the Week !


Habito itaque peregrinis conductu, ad Montem Sinay potest a Cayr vnam duarum incipere semitarum, vsque vallem Helim, vbi adhuc sunt duodecim fontes aquarum. Transmissoque mari, ibit super hanc longe ab oris eiusdem per dietas quatuor, atque ex tunc relinquens mare, tendit per deserta sex aut septem dierum, vsque in vallem praefatam. Et restat via grandis dietae ad Montem Sinay ab hac valle.

Nazareth in prouincia Galileae in qua nutritus, et de qua cognominatus est Dominus vniuersorum, distans ab Hierosolymis ad tres circiter dietas, erat quondam ciuitas, quae nunc est dispersa, et rara domorum, quod vix villae sibi competit nomen: et in loco Annunciationis, vbi Angelus ad Mariam dixit, Aue gratia plena, Dominus tecum, habebatur olim bona Ecclesia, pro qua paruum Saraceni restituerunt habitaculum, in colligendas peregrinorum offerendas.

Nota: a Cambalu ad viginti dietas, est pulchrum nemus girans octo dietas in circuitu, in quo sunt omnia genera animalium: custodes habet circa eum. Triennio vel quadriennio visitat illud Imperator, et cum multa gente nemus circumdat, canes emittuntur et aues, cum multo clamore, et feras congregant in medio nemoris, ad planiciem sibi sitam.