United States or Kiribati ? Vote for the TOP Country of the Week !
Habito itaque peregrinis conductu, ad Montem Sinay potest a Cayr vnam duarum incipere semitarum, vsque vallem Helim, vbi adhuc sunt duodecim fontes aquarum. Transmissoque mari, ibit super hanc longe ab oris eiusdem per dietas quatuor, atque ex tunc relinquens mare, tendit per deserta sex aut septem dierum, vsque in vallem praefatam. Et restat via grandis dietae ad Montem Sinay ab hac valle.
De regionibus quae Iudeae contiguantur, scilicet Arabia, Aegypto et Syria, statui modicum vltra narrare, relinquens hunc locum narrandi alijs peregrinis.
Word Of The Day