United States or Montserrat ? Vote for the TOP Country of the Week !


Ecce quod Nos circa reparationem castri nostri de la Aljafaria civitatis Cæsaraugustæ, quod et sui constructione notabili, et antigua inter coeteras domos sive palacia nostri dominii insignius imminet amoenitate decorum, volentes, ut convenit suffragium debitum cum promptitudine elargiri; tenore præsentis universas et singulas pecuniæ quantitates prætextu morabatini nobis in et super locis, universitatibus, et aljamis inferius designatis, videlicet in et super universitate villæ de Fraga, aljamisque judæorum et Sarracenorum villæ ejusdem universitate villæ de Pertusa et aldearum ejusdem, ac universitatibus locorum de Berbegal et de Biel, aljamaque judæorum civitatis Oscæ, ac personis et bonis eorum et cujuslibet earundem, reparationi, operi, et constructioni Aljaferiæ prædictæ ducimus assignandas, et etiam concedendas; mandantes et comittentes vobis de certa scientia et exprese, quatenus pecunias morabatini villarum, locorum et aljamarum superius expressarum, et cujuslibet earundem, de quibus quidem pecuniis, vos, et neminem alium, esse volumus receptorem; colligatis et recipiatis integre et complete, ac colligi et levari faciatis fideliter, legaliter atque bene, et pecunias ipsas in reparationem Aljafariæ prædictæ convertatis integre et complete; jubentes nihilominus expresse et de certa scientia universis et singulis officialibus et submissis nostris, sub obtentu nostræ gratiæ et mercedis quatenus et comissionem nostram hujus modi teneant firmiter et observent, tenerique et observari inviolabiliter faciant per quoscumque; et non contraveniant, seu aliquem contravenire permittant aliqua ratione, si iram et indignationem nostras prædictas, ac penam quingentorum florenorum auri de Aragonia cupiunt evitare.

Personis corona ornamenta, ubiubi licuit, per sacros dies, ardens amare noster ephebus, parari sibi genialem thorum á parentibus impetrat ad optatos tandem complexus devenitur. Ludus Troicus cæteraque solemnia qualia decuit in pompa regia instruuntur. Blancas eran las golas de la Reina y de todas las doncellas, plegados alrededor, sin faltar nada.