United States or Nauru ? Vote for the TOP Country of the Week !
Ergo inter sese paribus concurrere telis Romanas acies iterum videre Philippi, nec fuit indignum superis bis sanguine nostro Emathiam et latos Haemi pinguescere campos.... Di patrii, Indigetes, et Romule, Vestaque mater quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas, hunc saltem everso iuvenem succurrere saeclo ne prohibete. satis iam pridem sanguine nostro Laomedonteae luimus periuria Troiae.... vicinae ruptis inter se legibus urbes arma ferunt; saevit toto Mars impius orbe; ut cum carceribus sese effudere quadrigae, addunt in spatio, et frustra retinacula tendens fertur equis auriga neque audit currus habenas.
Word Of The Day