United States or Israel ? Vote for the TOP Country of the Week !
Plus tamen ferociae Britanni praeferunt, ut quos nondum longa pax emollierit: nam Gallos quoque in bellis floruisse accepimus: mox segnitia cum otio intravit, amissa virtute pariter ac libertate; quod Britannorum olim victis evenit: ceteri manent, quales Galli fuerunt. XII. In pedite robur: quaedam nationes et curru proeliantur: honestior auriga, clientes propugnant.
Word Of The Day