Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !
Updated: January 7, 2025
Item si cultellum laminae tenuis, habentem in manubrio inclusum vel alligatum verum diamantem in mensa vel assere erexeris, protinus vt ipsi venenum appropinquabit, stabit tremulans atque sudans. Et notandum, quod per luxuriosum, seu gulosum qui ferret diamantem amitteret virtutem ad tempus.
Item accipe paruum quantitatis lapidem Adamantem, qui solet sibi attrahere acum et ferrum, et pone verum diamantem, super adamantem, tuncque si ministraueris adamanti acum, videbis adamantem operari nihil, vero diamante praesente, dum tamen adamas non sit diamante maior.
Word Of The Day
Others Looking