1 - 10 a 17
Sed ratio manifesta est. Nam bene concepti adfectus et recentes rerum imagines continuo impetu feruntur, quae nonnumquam mora stili refrigescunt et dilatae non revertuntur. Utique vero, cum infelix illa verborum cavillatio accessit et cursus ad singula vestigia restitit, non potest ferri contorta vis; sed, ut optime vocum singularum cedat electio, non continua sed composita est.
Ut primum fari potuit, sic institit ore: 'Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me deponas letumque sinas pro laude pacisci: et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra spargimus; et nostro sequitur de volnere sanguis. longe illi dea mater erit, quae nube fugacem feminea tegat et vanis sese occulat umbris.
Ex quibus ille est, de quo pauca quaedam hoc loco dicenda censuimus. Non quod formula illa Arianorum sumpta per se difficilior sit intellectu, sed quia placuit doctissimo cuidam viro, de Nicaeno autem Symbolo optime merito, nativo verborum sensui subtiliores notiones suas imponi. Quaenam illae sint, quare prolatae, et qua rationum vi confirmatae, nunc explicandum est.
Sua in illos merita proponit obtestaturque ut suae salutis rationem habeant neu se optime de communi libertate meritum in cruciatum hostibus dedant. Quod si indiligentiores fuerint, milia hominum delecta octoginta una secum interitura demonstrat. Ratione inita se exigue dierum triginta habere frumentum, sed paulo etiam longius tolerari posse parcendo.
Si ergo his fluidorum proprietatibus tot debentur, si has omnium suffragio optime excusserint Mechanici, patet ipsa fluida vitalia ut cognoscantur Medico, auxiliis egere Mechanices. Spectate jam effectus, qui ex fluentibus per vasa liquoribus oriuntur, evidentior longe fulgebit Veritatis Mechanicae potestas. Si enim liquida descripta in vasis depictis quiescunt habebimus cadaver.
Ipse vero compendiosissimis notis, ut olim ταχύγραφοι, omnia fere excipiebam et excepta seorsim describere solebam, quod cum aliquamdiu fecissem, multas de natura quaestiones, multas etiam de mathematicis, de legum praestantia, de optime genere civitatis, de medicina, de fide historiarum collegi.
Tum Florus adridens, ‘numquid tu,’ inquit, ‘melius dicere vis quam potes?’ |15| Ita se res habet: curandum est ut quam optime dicamus, dicendum tamen pro facultate; ad profectum enim opus est studio, non indignatione.
Tantalidae fratres absint, et Iasonis uxor, Et quae ruricolis semina tosta dedit: Et soror, et Progne, Tereusque duabus iniquus, Et quicumque suas per scelus auget opes. 630 Dîs generis date tura bonis; Concordia fertur Illa praecipue mitis adesse die; Et libate dapes, ut grati pignus honoris Nutriat incinctos missa patella Lares, Jamque ubi suadebit placidos nox ultima somnos, 635 Larga precaturi sumite vina manu, Et, Bene nos, Patriae, bene te, Pater, optime Caesar!
seu exacta ad normam Mathematicam stabilires Theoriae Medicae fundamenta, quibus mox inaedificares immota Praxeos dogmata, medendi methodum felicissimum; Te ego secutus undique, illam potissimum diei partem optime a me collocatam credidi, quam Tibi consecraveram.