1 - 10 a 43
"Sicut caro habuit materiem, id est terram, de qua fieret, ut omnino caro esset: sic fortasse potuit et anima, antequam ea ipsa natura fieret, quæ anima dicitur, cujus vel pulcritudo virtus, vel deformitas vitium est, habere aliquam materiam pro suo genere spiritalem, quæ nondum esset anima; sicut terra de qua caro facta est, jam erat aliquid, quamvis non erat caro.
Item, dixit quod, in die recepcionis sue, antequam comederint, fuit confessus de predictis erroribus confessatis per eum Johanni Normanni presbytero seculari, in dicta domo Templi deservienti, qui reprehendit eum de predictis, et absolvit eum, imposita penitencia quod jejunaret sextis feriis per septem annos, quod et fecit; nescit tamen si dictus presbyter sit vivus vel mortuus.
Constat enim sanctissimum virum, illa scripsisse antequam in Asiam venisset; «regeneratum autem pridem,» ut ipsius verbis utar, «et in Episcopatu aliquantum permanentem, Fidem Nicaenam nunquam nisi exsulaturum» conceptis verbis «audivisse,» de Syn. 91. postea autem, ut Coustantius nos monuit, sese correxisse in celeberrimo suo opere quod de Trinitate conscripsit.
Post que recesserunt fratres astantes et dictus receptor, qui erat iturus Trecas; post que immediate, antequam idem testis exivisset capellam, dictus Morellus trahens ipsum testem ad partem in dicta capella, dixit ei quod oportebat ipsum abnegare Deum; de quo fuit idem testis multum stupefactus, respondens quod hoc nullo modo faceret.
Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis dicti ordinis observandis ab eo factas, dictus recipiens duxit eum retro altare, et tunc osculatus fuit ipsum in fine spine dorsi, et incontinenti cecidit coram eo, et fuit portatus exinde quasi semimortuus; tamen antequam amoveretur; dixit sibi quod tunc non poterat aliud dicere de statutis ordinis, de hiis que debebant fieri secundum statuta ordinis, predicta infirmitate gravatus, et quod alias recuperaret ad hoc faciendum, et dixit eciam per juramentum suum quod, quando venit ad visitandum eum in lecto suo jacentem, audivit eum dicentem aliis quod unam de voluntatibus suis compleverat.
Fuit tamen dictus episcopus multum stupefactus audita dicta confessione, ut dixit, eum multum reprehendens quia fecerat suprapredicta, et stetit dictus episcopus per magnam pausam antequam absolveret eum et imponeret sibi penitenciam predictam.
Item, super contentis in XCVIII, VIIII et C respondit se nichil scire, et quod non credebat quod per nephas possent acquirere, et bene sciebat quod hoc fuisset peccatum, et eciam propter hoc degerare. Item, super contentis in CI et V sequentibus respondit quod clam tenebantur capitula, et hoc vidit antequam esset frater Parisius; de excubiis nichil sciens.
Requisitus quot annis fuerat ipse testis in ordine Templi antequam predicta audivisset, respondit quod per quadriennium, de quibus fuerat moratus per duos annos in dicto loco des Enspans ut donatus, sed nondum indutus, et per alios duos in domo de Rupella ut frater dicti ordinis.
Item, dixit quod eadem die antequam comederet, ipse testis reintravit dictam capellam, et adoravit et devote osculatus fuit dictam crucem applicando eam ad os et ad oculos suos, et videtur eidem, ut dixit, quod dictus receptor, dum reposuit crucem predictam in altari, osculatus fuerit eam reverenter.
Dixit eciam per juramentum suum quod si sciret, antequam intraret, quod ordo esset talis, quod non intrasset pro toto mundo; immo plus vellet quod abscisum fuisset sibi caput.