United States or Nicaragua ? Vote for the TOP Country of the Week !


Et quoniam in anno Domini 1588. id nobis tunc muneris assignatum erat a sereniss. nostra Regina domina mea, vt contra vos, vestrasque copias, Ego solus pro eo tempore Generalis essem constitutus: Idcirco non opinamur vobis ignotum esse, quam mite quoddam, et humanum bellandi genus, tum hic iam in hoc ipso tempore, aduersus huius loci populum atque incolas vsurpauerimus: tum etiam saepius antehac quam humaniter, benigneque eos omnes tractauerimus, quos ex vestris iure belli captiuos acceperimus.

Ex quorum numero quam multa milia etiam gratis, nullo accepto pretio, libertate donauerimus, id putamus omnibus esse testatius, quam vt a quoquam denegetur. Quocirca, neque vllo modo nobis in mentem venire potest, vt dubitemus, quin parem etiam in vobis humanitatem aduersus nostros captiuos simus reperturi.

Nam omnia ventura in his septuaginta quatuor annis, quae dominus circa finem mundi praedixit discipulis suis: gentem contra gentem surrecturam, et regnum aduersus regnum, terraemotus per loca, pestilentiam et famem, terrores de coelo et signa magna, regnorum mutationes, gentilium in Christianos bella, item Christicolarum in paganos victorias.