1 - 10 a 27
Non enim color iste aut figura hujus corporis potest esse, et alterius corporis. Mens autem amore quo se amat, potest amare et aliud præter se. Item non se solam cognoscit mens, sed et alia multa. Quamobrem non amor et cognitio tamquam in subjecto insunt menti; sed substantialiter etiam ista sunt, sicut ipsa mens: quia etsi relative dicuntur ad invicem, in sua tamen sunt singula quæque substantia.
Jam enim feceras et coelum ante omnem diem, sed coelum coeli hujus; quia in principio feceras coelum et terram . Terra autem ipsa quam feceras, informis materies erat, quia invisibilis erat et incomposita, et tenebræ super abyssum *: de qua terra invisibili et incomposita, de qua informitate, de quo pene nihilo faceres hæc omnia quibus iste mutabilis mundus constat, et non constat, in quo ipsa mutabilitas apparet in qua sentiri et dinumerari possunt tempora; quia rerum mutationibus fiunt tempora dum variantur et vertuntur species, quarum materies prædicta est terra invisibilis.
Quid si dicat alius, "eamdem informitatem, confusionemque materiæ, coeli et terræ nomine prius insinuatam, quod ex ea mundus iste visibilis cum omnibus naturis quæ in eo manifestissime apparent, qui coeli et terræ nomine sæpe appellari solet, conditus atque perfectus est?"
Si voluerit aliquis edere longiusculam vocem, et constituerit præmeditando quam longa futura sit; egit utique iste spatium temporis in silentio, memoriæque commendans coepit edere illam vocem quæ sonat, donec ad propositum terminum perducatur: imo sonuit et sonabit; nam quod ejus jam peractum est, utique sonuit; quod autem restat, sonabit: atque ita peragitur, dum præsens intentio futurum in præteritum trajicit, diminutione futuri crescente præterito, donec consumptione* futuri sit totum præteritum.
Novembres, dispositis praesidiis senatum in templum Iovis Statoris convocavit, quo cum Catilina quasi sui purgandi causa venisset, Cicero eam, quae infra legitur, orationem in Catilinam vehementissime invehens habuit. Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia?
Nam sicut cæcitas oculi vitium est, et idem ipsum indicat ad lumen videndum oculum esse creatum, ac per hoc, etiam ipso vitio suo excellentius ostenditur coeteris membris membrum capax luminis; ita natura quæ fruebatur Deo, optimam se institutam docet etiam ipso suo vitio, quo ideo misera est quia non fruitur Deo. Aug. de Civ. Dei, l. xxii. c. 1. Qualis est locus iste?
Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos IIIIor, se credere quod in ordine servaretur iste error quod receptor precipiebat recepto quod spueret contra crucem in despectum Dei, quia ita fuerat ei preceptum, sed non interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris, nec capitulis eorum.
Primus et Ascanius, cursus ut laetus equestres ducebat, sic acer equo turbata petivit castra, nec exanimes possunt retinere magistri. 'Quis furor iste novus? Quo nunc, quo tenditis' inquit, 'heu, miserae cives? Non hostem inimicaque castra Argivum, vestras spes uritis.
Quid attinet tot ora navium gravi Rostrata duci pondere Contra latrones atque servilem manum, Hoc, hoc tribuno militum? 20 'At, o deorum quidquid in caelo regit Terras et humanum genus, Quid iste fert tumultus et quid omnium Voltus in unum me truces?
Famulus autem Tagi cæde Hasdrubalis dominum ulciscitur, et inter tormenta risu serenaque lætitia exsultat; 165-181. Quo facto, Hannibal admodum adolescens, a toto exercitu, qui ex Pœnis et Hispanis constat, imperator salutatur; 182-238. Iste fortis, animosus, gloriæque cupidus, omni militiæ labore se exercet, et sæpius ne nocturnum quidem tempus ad quietem sibi reservat; 239-267.