1 - 10 a 40
XLI. 4 novembre 1261. NOS Guilhermus Hugo de Montilio prepositus Valentinus, notum facimus universis ... quod nos, pro evidenti utilitate prepositure nostre, damus & concedimus in perpetuam emphyteosim vobis fratri Andree abbati Lyoncelli, nomine ipsius monasterii Lyoncelli recipienti, & successoribus vestris, tres pecias nemoris sitas in Javaisano , in territorio quod vulgariter appellatur Perreyra, que contiguantur a duabus partibus nemoribus domus del Coogner , & ex altera vie publice qua itur versus Romanum; item & unam petiam terre sitam ibidem, contiguam ab una parte dictis nemoribus, & ex altera terre Sancti Petri de Burgo, & ex altera vie Romanis; item & aliam terram contiguam nemori Duranti Berbierii ex una parte, & ex altera campo nostro, & ex altera terre Petri de Sancto Bartholomeo; item & unam peciam nemoris sitam in territorio del Coig, que olim fuit Sancti Anthonii ; & generaliter omnes terras cultas & incultas, nemora, pascua, venationes, & quecumque olim a nobis tenuit seu a nostris antecessoribus domus Sancti Anthonii in dicto territorio de Javaisano, subtus viam & super viam; item & quandam peciam nemoris cum venationibus suis que est sita al Coig, & confrontatur ab una parte cum quadam terra domus del Coogner, & ex altera cum violo qui vadit ad pratum domus del Coogner: retento nobis & successoribus nostris in supradictis omnibus directo dominio & octo soludis Viennensibus censualibus, solvendis quolibet anno nobis & nostris in festo beati Appollinaris; & promittimus vobis ... quod nos predicta omnia vobis deffendemus ab omni inpetitore, & vos & vestros successores faciemus habere & tenere & pacifice possidere...; & confitemur & recognoscimus nos a vobis habuisse & recepisse pro dicta datione & concessione decem libras Viennenses.