1 - 10 a 92
De quibus in presentis scripture serie quasdam censuimus exprimendas, videlicet: remissionem candelarum quas in usu abbatis ecclesia vestra solebat expendere, & concessionem avene censualis quam abbas vester in quibusdam mansis & cabannariis percipiebat quam diu sub annuo censu a cultoribus colebantur, in quibus ex quo ad plantandum vineas dantur abbas percipere nichil debet; preterea donationem trium solidorum & iii. asinatarum vini, cum iure & dominio vinee que fuit Sazie apud territorium de Montaa; item concessionem iuris sive dominii in hiis omnibus que Donnos & filii eius vestre ecclesie donaverunt; consequenter & concessionem dominii in quadam domo & quodam casali & duobus ortis iuxta portam publicam inter careriam & fossata, cum congregatione aquarum in eisdem fossatis; similiter & dominium tenementi Fratrum Templi apud Rodanum, iuxta tenementum Iohannis Glanduz; preterea, permutationem, quam abbas vester Heustachius cum Guigone priore & ecclesie vestre canonico visus est habuisse, ratam & firmam inperpetuum volumus observari; quam ne alicui pateat malignandi occasio in futurum presenti scripto dignum duximus adnotandam: «Cum decime in loco qui dicitur Mariscus ad ius abbatis spectarent, necnon homicide, adulteri, traditores, periuri & qui de crimine perduellionis convincebantur ad iurisdictionem ipsius abbatis pertinerent, iam dictas decimas & idem ius sive potestatem quam in talibus exercere solitus fuerat, eidem ecclesie in suis hominibus perpetuis temporibus habenda concessit, ita scilicet quod ius suum in ecclesiam transferens in talibus de cetero super homines ecclesie nullum ius habeat requirendi»; item omnes tam clericorum quam laicorum personas, tam in vita quam in morte, cum omnibus rebus suis mobilibus & immobilibus infra Burgum & extra que ad dominium sive ius ecclesie spectant, & domum nominetenus pauperum que Helemosinaria dicitur, iuxta factam permutationem, ab omnimoda exactione, vexatione, requisitione nomine suo vel successorum vel aliquorum pro ipsis facta, immunia, libera & absoluta perpetuis temporibus omnimodo fieri voluit, ita scilicet quod vel prior Burgensis & eiusdem loci canonici eidem abbati & successoribus suis dederunt & concesserunt x. tenementa que sunt a domo Confraternitatis usque ad careriam, ubi viiii. solidos & v. denarios censuales percipiebant, necnon gatgeriam quam habebant a Bosone vicario infra Burgum & extra, videlicet domum, terciam partem molendini ad Arcus, & unum mansum apud Avojanum, & v. solidos censuales infra Valentiam & quicquid idem Boso comune cum feudotariis habebat: que omnia pro xxx marchis argenti & x. libris eadem ecclesia obligata habebat.