United States or Macao ? Vote for the TOP Country of the Week !
Posteaquam autem exposueris hec nostra mandata, et steteris apud prefatum illustrissimum dominum per aliquod dies sicut tibi melius videbitur, ac desumpta tota illa informatione et minutiore quam habere et intelligere poteris de potentia prefati domini, etate, valitudine, habilitate, statu, situ, redditibus, exercitibus, confinibus, vicinis, ac demum de dispositione et voluntate ipsius domini ad istam impresiam, et quibuscumque aliis rebus, que merito nostra cognitione digne et alicujus momenti et extimationis judicaveris, ita ut reditu tuo possimus capere certitudinem de rei veritate, et labor ac impensa istius tuae legationis non videatur omnino inutilis, sed potius per tempora futura fieri possit constructus aliquis de rebus istius domini, nostra intentio est ut accepta bona et grata licentia a prefato domino, revertaris ad prasentiam nostram bene et comulatissime instructus, aut per illam celeriorem et securiorem viam que tibi videbitur, aut si haberes modum veniendi usquam ad marittima loca cum exercitibus prefati domini quos mittere contra loca Turci, que via judicio aliquorum et telior et tutior foret, in hoc casu te gubernabis cum omni diligentia et studio.
Parola Del Giorno
Altri Alla Ricerca