United States or Brunei ? Vote for the TOP Country of the Week !
Et sunt in hoc territorio testudines terribilis quantitatis, fitque de maioribus Regi ac nobilibus delicatus ac preciosus cibus: mentior, si non quasdam ibidem viderim testudinum conchas, in quarum vna se tres homines occultarent, suntque omnes multum albi coloris. Si hic vir vxoratus moritur, sepelitur et vxor vna cum eo, quatenus, sicut ibi credunt, habeant eam statim sociam in seculo altero.
Suntque per hoc regnum pleraeque ciuitates et Ecclesiae, et relligiones, quas instituit dux Ogerus, quia hoc est vnum de quindecim regnis quae quaesiuit, sicut infra dicetur. Illic sunt elegantes albae gallinae, quae non vestiuntur plumis vt nostraae, sed optima lana. Canes aquatici, quos nos lutras nominamus, sunt ibi multi edomiti, quod quoties mittuntur in flumen, exportant domino piscem.
Word Of The Day