United States or Kiribati ? Vote for the TOP Country of the Week !


Ibi habetur in leui precio copia rerum omnium, et praecipue victualium: vnum genus est ibi serpentum in abundantia quod manducant ad omne conuiuium, et nisi pro finali ferculo ministraretur de illis serpentibus, conuiuium quam modicum diceretur.

Illic sunt homines absque vllo ingenio penitus bestiales, serpentibus, vermibusque vescentes, nec inuicem loquentes, sed conceptus suos signis et indicijs ostendentes. Diligunt preciosos lapides tantummodo pulchritudinis gratia, non causa virtutis: et super omnes vnum diligunt lapidem habentem 60. colorum varietates, qui et Tracoides vocatur propter ipsos.

Huic tamen dicto parum curaui accommodare aurem, nisi quod communiter dicebatur, in bene transacto tempore praedicta fuisse tentata per duas personas, vnum Regem, et alterum Pastorem. Et Regi quidem quod indebitam fecit petitionem, vile successit negotium, pastori peroptime successit negotium. In Armenia maiori, est magna et bona ciuitas Artyron ad dietam prope fluuium Euphratem.

2 Et si qui ex eis regi Angliæ & ei rebelles fuerint, & tributum & alia iura regis Angliæ per manum eius soluere noluerint, & à fidelitate regis Angliæ recesserint, ipse eos iusticiet & amoueat. Et si eos per se iusticiare non poterit, constabularius regis Angliæ, & familia sua de terra ilia iuuabunt eum ad hoc faciendum, cùm ab ipso fuerint requisiti, & ipsi viderint quòd necesse fuerit. Et propter hunc finem reddet prædictus rex Conaciæ domino regi Angliæ tributum singulis annis, scilicet de singulis decem animalibus vnum corium placabile mercatoribus, tam de tota terra sua, qu

Nota, quilibet ignis soluit quolibet anno vnum balis pro tributo, quod valet vnum florenum cum dimidio, sed omnes famuli de domo vna pro vno igne computantur: summa ignium tributalium, octies centum millia. Reliqui vero Christiani mercatores, in isto vico non computantur. Copia est ibi victualium.