United States or Taiwan ? Vote for the TOP Country of the Week !
Post vero vbi ei qui illic adjacet angustiae loci, quae a Persis nominatur Cibrilcimam, propinquauimus, tot Persarum turmae peditum et equitum, quorum pleraeque ab interioribus partibus Persidis occurrerant in adiutorium contribulium suorum, exercitui nostro superuenerunt, quot pene nostrorum excederent numerum.
Suntque per hoc regnum pleraeque ciuitates et Ecclesiae, et relligiones, quas instituit dux Ogerus, quia hoc est vnum de quindecim regnis quae quaesiuit, sicut infra dicetur. Illic sunt elegantes albae gallinae, quae non vestiuntur plumis vt nostraae, sed optima lana. Canes aquatici, quos nos lutras nominamus, sunt ibi multi edomiti, quod quoties mittuntur in flumen, exportant domino piscem.
Word Of The Day