United States or British Indian Ocean Territory ? Vote for the TOP Country of the Week !


Galb. 4 aetate nondum constanti; pro Caelio 41 aetas iam corroborata; Fam. 10, 3, 2 aetas iam confirmata. MATURITAS: 'ripeness', i.e. of intellect or judgment. SUO: G. 295, Rem. 1; H. 449, 2. AUDIRE TE ARBITROR: 'I think that news reaches you'. HOSPES: see n. on 28 orator.

Itaque adulescentes mihi mori sic videntur, ut cum aquae multitudine flammae vis opprimitur, senes autem sic, ut cum sua sponte, nulla adhibita vi, consumptus ignis exstinguitur, et quasi poma ex arboribus, cruda si sunt, vix evelluntur, si matura et cocta, decidunt, sic vitam adulescentibus vis aufert, senibus maturitas; quae quidem mihi tam iucunda est, ut, quo propius ad mortem accedam, quasi terram videre videar aliquandoque in portum ex longa navigatione esse venturus.

I, 24 filium in adoptionem D. Silano emancipaverat, some person is mentioned to whom the original owner makes over his rights. But in Plaut. Bacchid. 1, 1, 90 mulier, tibi me emancupo the sense is 'I enslave myself to you', i.e. Phil. 2, 51 venditum atque emancipatum tribunatum. SENILE ALIQUID ... ALIQUID ADULESCENTIS: chiasmus. For the sense cf. 33 ferocitas iuvenum ... senectutis maturitas.

Cursus est certus aetatis et una via naturae eaque simplex, suaque cuique parti aetatis tempestivitas est data, ut et infirmitas puerorum et ferocitas iuvenum et gravitas iam constantis aetatis et senectutis maturitas naturale quiddam habet, quod suo tempore percipi debeat. 34 Audire te arbitror, Scipio, hospes tuus avitus Masinissa quae faciat hodie nonaginta natus annos: cum ingressus iter pedibus sit, in equum omnino non ascendere; cum autem equo, ex equo non descendere; nullo imbri, nullo frigore adduci ut capite operto sit; summam esse in eo corporis siccitatem, itaque omnia exsequi regis officia et munera.