United States or Jamaica ? Vote for the TOP Country of the Week !
Quod cum fecisse Socraten in fidibus audirem, vellem equidem etiam illud, discebant enim fidibus antiqui, sed in litteris certe elaboravi. IX. 27 Ne nunc quidem viris desidero adulescentis, is enim erat locus alter de vitiis senectutis, non plus quam adulescens tauri aut elephanti desiderabam. Quod est, eo decet uti et quidquid agas agere pro viribus.
Sed tamen est decorus seni sermo quietus et remissus, facitque persaepe ipsa sibi audientiam diserti senis composita et mitis oratio, quam si ipse exsequi nequeas, possis tamen Scipioni praecipere et Laelio. Quid enim est iucundius senectute stipata studiis iuventutis? 29 An ne illas quidem viris senectuti relinquimus, ut adulescentis doceat, instituat, ad omne offici munus instruat?
Ut enim adulescentem in quo est senile aliquid, sic senem in quo est aliquid adulescentis probo, quod qui sequitur, corpore senex esse poterit, animo numquam erit.
Word Of The Day