United States or Philippines ? Vote for the TOP Country of the Week !
»Licere prudenti doctoque, in repertis artibus mutare plurima. »Non debere naturam ubique servare artem aut legem, sed dare. »Lupum novam poematis artem condere potuisse In Lupo omnia secundum artem quod ipsi sit ars. »Lupum veteres omnes poetas natura superasse. »Que las artes son hijas de la naturaleza. Que es lícito al docto y prudente mudar muchas cosas en las artes existentes.
Est in pretio antiquitas, quia prima, et longinquitas parit venerationem. Sed stet illis sua laus sine fraude, tibi gloriam inmortalem praesentia seacula impartiantur, futura servent. Scriptum reliquit Cicero, illum esse bonum Oratorem qui multitudini placet. Consule ergo multitudinem, nemo discrepat, omnes uno ore id optimum, quod Lupus dixerit, id pro lege normaque poematis.
Sequitur Garcias Lassus, qui poema excoluit, sylvas, bucolica et amores in duxit, en medium. Postremo Lupus, et novum, et noster Maro Ovidiusque, sic eum libet appellare, non Terentium; Natura Maro et Ovidins est. Si Epici poematis nobis artem reliquisset Maro, non sequeremur? At quia Lupus dat respuemus? An fecundius illi ingenium, quia e Latio, isti non ita, quia ab Hispania?
Palabra del Dia
Otros Mirando