Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !

Actualizado: 20 de junio de 2025


Illud etiam me nolle litigare, consulto tamen prius rege a sacro suo consilio, si adhuc intercedat vltima & absoluta illius voluntas, sed ei cedere & que liberaliter mihi concessit liberaliter illi redere. Sed humiliter peto, vt hec mea berba referantur regi, sicut ille alter, qui prouocauit a Cesare dormiente ad Cesarem non dormientem: a Rege non bene informato ad Regem bene informatum.

Optimum et aurum, argentium, esculenta, poculenta et si quae ad usum humanae naturae alia, elementa denique ipsa á Lupo; rebus inanimatis vulgus nomem Lupi indidit, detulit illi sceptrum plebs, boni libentes, mali inviti regnum attulerunt, jure ergo regnat inter poetas Velut inter ignes Luna, mínores.

Corpus vero poematis sic ornat, componit et illustrat, ut nihil á symmetria et pulchritudine discrepet, imo sic aptat, ut non ab humano ingenio, sed ab ipsa natura profectum esse videatur. In latinis paucos reperies illi pares in aliquibus, in omnibus neminem. In Graecis multo plures. Est in Latinis Maro divinus, hujus tamen Aeneidam ad Jerusalem Lupi appone.

Illi soluta claruit oratione, astricta alter, et alii quiden ad Heroica, alii ad dithyrambos nati; sicut in discipliniis aliis Theologi, Philosophi et Medici, Mathematici alii, non enim in omnibus omnia. At in Lupo tam admirabile ingenium, et ad omnia facile, ut qui modo in uno genere floreat, in altero regnare videatur, sic in omni poemate est Lupo, et omnia poemata in Lupo exculta perfectaque.

Sequitur Garcias Lassus, qui poema excoluit, sylvas, bucolica et amores in duxit, en medium. Postremo Lupus, et novum, et noster Maro Ovidiusque, sic eum libet appellare, non Terentium; Natura Maro et Ovidins est. Si Epici poematis nobis artem reliquisset Maro, non sequeremur? At quia Lupus dat respuemus? An fecundius illi ingenium, quia e Latio, isti non ita, quia ab Hispania?

Palabra del Dia

irrascible

Otros Mirando