United States or Pakistan ? Vote for the TOP Country of the Week !
VIII. Et melius Caecilius de sene alteri saeculo prospiciente, quam illud idem: edepol, senectus, si nil quicquam aliud viti adportes tecum, cum advenis, unum id sat est, quod diu vivendo multa quae non volt videt. Et multa fortasse quae volt, atque in ea, quae non volt, saepe etiam adulescentia incurrit.
Word Of The Day