1 - 10 a 34
Quia non sicut in tua veritate hoc certum video, ita in ejus mente video id eum cogitasse cum hæc scriberet. Potuit enim cogitare in ipso faciendi exordio, cum diceret, In principio : potuit et coelum et terram hoc loco, nullam jam formatam perfectamque naturam sive spiritualem sive corporalem, sed utramque inchoatam et adhuc informem velle intelligi.
Inmemor annorum, seniumque oblitus, in arma Ille quidem cruda mente, et viridissimus iræ Ibat; sed vani frigentem in Marte senectam 570 Prodebant ictus: stipula crepitabat inani Ignis iners, cassamque dabat sine robore flammam.
Quod autem Viro huic incomparabili, nec ambientem me, nec promeritum subadjungere Vobis visum fuerit, Atlanti Pigmaeum; id equidem quoties attenta mente perpendo toties immensum, quo Vestra meritis meis praeponderat clementia, momentum attonitus miror, veneror humillimus.
IN Xpisti nomine, amen. Per hoc pres. publ. instrumentum cunctis appareat evidenter, quod Johanneta, relicta Guillelmi Rostagni, habitatrix Burgi Valentie, sana mente & intellectu per Dei graciam & in bona existens memoria, prout ex verbis ejusdem liquide apparebat, in presencia..., de se & omnibus bonis & rebus suis.... nuncupative ordinavit & suum ultimum testamentum nuncup. & suam ult. voluntatem fecit per modum qui sequitur.
Quod autem Viro huic incomparabili, nec ambientem me, nec promeritum subadjungere Vobis visum fuerit, Atlanti Pigmaeum; id equidem quoties attenta mente perpendo toties immensum, quo Vestra meritis meis praeponderat clementia, momentum attonitus miror, veneror humillimus.
Omne solum forti patria est, ut piscibus sequor, Ut volucri, vacuo quidquid in orbe patet. Nec fera tempestas toto tamen horret in anno, 495 Et tibi crede mihi tempora veris erunt. Vocibus Evander firmata mente parentis Nave secat fluctus, Hesperiamque tenet.
Invitas maculant cognato sanguine dextras, Miranturque nefas aversa mente peractum, Et facto sceleri inlacrimant: hic, turbidus ira, Et rabie cladum, perpessæque ultima vitæ, 620 Obliquos versat materna per ubera visus: Hic, raptam librans dilectæ in colla securim Conjugis, increpitat sese, mediumque furorem Projecta damnat stupefactus membra bipenni.
Carnes vero, et minutissima animalia, et quidquid radicibus terræ inhæret, a mala mente gigni et formari, 276, 69, n. Herbas omnes atque arbores sentire, et læsas dolere dicebant, 39, et n. quippe quæ particulas Dei prælio captas a gente tenebrarum, 105.
Jam cæsis aliis, aliis fugam circumspectantibus, Fabius, conspecta procul turbata acie, militibusque et Q. Fabio, filio, qui irata mente contraria suadebat, ad opem suis ferendam stimulatis, repente, velut cælo demissus, legionibus, salutis suæ jam desperantibus, succurrit, et hostibus, quorum magnam stragem ipse ejusque exemplo incitati Syllæ, Crassi, Metellus, Furnius, Torquatus, Brutus, Cato et Q. Fabius edunt, victoriam, civibus vero confessionem erroris extorquet; 536-729.
Et quemadmodum in ejus anima aliud est quod consulendo dominatur, aliud quod subditur ut obtemperet; sic viro factam esse etiam corporaliter feminam, quæ haberet quidem in mente rationalis intelligentiæ parem naturam; sexu tamen corporis ita masculino sexui subjiceretur, quemadmodum subjicitur appetitus actionis ad concipiendam * de ratione mentis recte agendi solertiam.