1 - 6 a 6
Æneæ conjux, Veneris nurus, ulta maritum, Vidi constructas nostræ Carthaginis arces. Nunc ad vos magni descendet corporis umbra. 145 Me quoque fors dulci quondam vir notus amore Exspectat, curas cupiens æquare priores.» Hæc dicens ensem media in præcordia adegit, Ensem Dardanii quæsitum in pignus amoris.
Ne forte credas interitura quae Longe sonantem natus ad Aufidum Non ante volgatas per artis Verba loquor socianda chordis: Non, si priores Maeonius tenet 5 Sedes Homerus, Pindaricae latent Ceaeque et Alcaei minaces Stesichorique graves Camenae; Nec si quid olim lusit Anacreon Delevit aetas; spirat adhuc amor 10 Vivuntque commissi calores Aeoliae fidibus puellae.
At interiores, dum ea quae a Vercingetorige ad eruptionem praeparata erant proferunt, priores fossas explent, diutius in his rebus administrandis morati prius suos discessisse cognoverunt, quam munitionibus appropinquarent. Ita re infecta in oppidum reverterunt.
Nam erit haec quoque laus eorum, ut priores superasse, posteros docuisse dicantur. +Quo modo scribendum sit.+ |1| Et haec quidem auxilia extrinsecus adhibentur; in iis autem quae nobis ipsis paranda sunt, ut laboris, sic utilitatis etiam longe plurimum adfert stilus.
Equites cum intrare fumum et flammam densissimam timerent ac, si qui cupidius intraverant, vix suorum ipsi priores partes animadverterent equorum, insidias veriti liberam facultatem sui recipiendi Bellovacis dederunt. Ita fuga timoris simul calliditatisque plena sine ullo detrimento milia non amplius decem progressi hostes loco munitissimo castra posuerunt.
Ter caput ambustum conantem adtollere, jacta Lampade, Vulcanus mersit fumantibus undis: Ter conrepta Dei crines nudavit arundo. 695 Tum demum admissæ voces et vota precantis, Orantique datum ripas servare priores; Ac tandem a Trebia revocavit Scipio fessas Munitum in collem, Graccho comitante, cohortes.