United States or France ? Vote for the TOP Country of the Week !
Aqua ista mire medicata, externe aeque ac interne adhibita, malis levamen attulit. Hiems altera, frigida, horrida, diuturna, innocua tamen successit. Vere novo casus atrox diras procellas animo immisit: toto corpore, tota mente tumultuatur. Patria relicta, tristitia, sollecitudo, indignatio, et saevissima recordatio sequuntur. Inimici priores furore inveterato revertuntur.
CATO. Est istuc quidem, Laeli, aliquid, sed nequaquam in isto sunt omnia; ut Themistocles fertur Seriphio cuidam in iurgio respondisse, cum ille dixisset non eum sua, sed patriae gloria splendorem assecutum: 'nec hercule', inquit, 'si ego Seriphius essem, nec tu, si Atheniensis, clarus umquam fuisses'. Quod eodem modo de senectute dici potest; nec enim in summa inopia levis esse senectus potest, ne sapienti quidem, nec insipienti etiam in summa copia non gravis. 9 Aptissima omnino sunt, Scipio et Laeli, arma senectutis artes exercitationesque virtutum, quae in omni aetate cultae, cum diu multumque vixeris, mirificos ecferunt fructus, non solum quia numquam deserunt, ne extremo quidem tempore aetatis, quamquam id quidem maximum est, verum etiam quia conscientia bene actae vitae multorumque bene factorum recordatio iucundissima est.
Word Of The Day