1 - 7 a 7
Profecto quod in hujusmodi locis immutatur a commentatoribus suspecta facit excerpta illa ex operibus Patrum, quae in aliam linguam reddita ad nos veniunt; ut Ambrosianum illud Leontii; eo magis quia in versionibus latinis, quae solent Graecorum Patrum textum comitari, verborum formulis reipsa occurrimus aliquando injuria intrusis, non malo quidem animo, sed quo sensus evidentior fiat.
Insuper etiam per me ipsi quoque Alypio loquebatur serpens, et innectebat atque spargebat per linguam meam dulces laqueos in via ejus, quibus illi honesti et expediti pedes implicarentur.
Vide nunc etiam volucres coeli , superbos, de quibus dicitur, posuerunt in coelum os suum . Vide quam in altum vento portentur, qui dicunt, linguam &c. Ps. xi. 5.
Isque ubi mirantem resonantia pollice fila Ductorem vidit Libyæ, canere inde superbas 435 Aoniæ laudes sensim testudinis orsus, Concordem citharæ movit per carmina linguam, Vincere linquentes vitam quæ possit olores.
Quantum enim erat quod inde digerebatur per linguam meam in aures familiarissimorum meorum? Numquid totus tumultus animæ meæ, cui nec tempora, nec os meum sufficiebat, sonabat eis?
Gerundium in, do , adiunctum verbis, rogandi, dandi, aut gratiam faciendi significat rogare, vel petere rem significatam per verba quibus anteponitur: v.g. nifon guchi uo uoxiiète cureio , doce me linguam Iaponicam, so uoxerarete cudasaruru na , ne dicat hoc vestra dominatio, Deus no coto uo catatte tamore , facias mihi gratiam referendi res quæ ad deum pertinent.