1 - 10 a 100
Fratres scientes dicta illicita confessata per eum, que erant eis nota, ut credit, fuerunt negligentes, quia non correxerunt ea nec denunciaverunt Ecclesie.
Neque vero deerant, qui factum hoc magicis artibus tribuebant, quorum ego calumniam arti nostrae gloriae laudique verto, per quam ea praestantur, quae vulgus hominum humanis viribus praestari posse non credit.
Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur supra camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione.
Interrogatus si nunquam vidit aliquos fratres recipi in dicto ordine, dixit quod sic unum, Fratrem Philippum de Supere Normanum. Dixit eciam per juramentum suum quod eodem modo vidit eum recipi. Requisitus utrum credit quod alii eodem modo recipiantur, dixit quod credit in veritate quod alii recipiantur ita.
Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio mala contra eos. Injungebatur per sacramentum ne revelarent secreta capitulorum, et qui revelassent, puniti fuissent, nescit qualiter.
Credit bene quod predicta illicita confessata per eum nota sint et manifesta inter fratres ordinis, et multi seculares hoc credunt modo, sed non credebant ante capcionem. Non obtulerat se deffensioni ordinis. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel commodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda.
Item dixit quod prefatus recipiens precepit sibi quod si fratres sui ordinis vellent habere rem carnaliter cum eo, quod ipse admitteret eos ad hoc, dicens dictus recipiens quod ipse receptus bene poterat similiter habere rem cum eis, si vellet; sed ipse nunquam fecit, ut dixit. Item dixit quod credit quod alii fratres dicti ordinis modo simili recipiantur.
Deinde precepit ei quod oscularetur eum in ano et in umbilico, et fuit eum osculatus in locis predictis in carne nuda. Dixit eciam ei quod carnaliter poterat commisceri aliis fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret.
Item, requisitus super XIV et omnibus sequentibus, respondit se nichil scire ultra quod supra deposuit, hoc excepto quod ipse bene credit ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, nec credit quod laici possent absolvere a peccatis.
Item, ad CVII et quatuor sequentes dixit se nichil scire nisi quod supra deposuit, sed non credit quod layci possint absolvere a peccatis. Item, ad CXIIII et III sequentes respondit se nescire si ordo potuerit renovari ex quo errores inceperunt in eo, sed credit quod sic, et quod in corrigendo fuerint negligentes.